Arcana Coelestia (Elliott) n. 9546

Previous Number Next Number See English 

9546. `Ad facies Meas jugiter': quod significet sic praesentiam Domini cum pace et cum gaudio caelesti ex misericordia, constat ex significatione `facierum Jehovae' seu Domini, quod {1}sint omnia quae sunt Divini Amoris {2}seu misericordiae, ut innocentia, pax, gaudium, {3}ita ipsum caelum apud illos qui recipiunt; per `facies' enim, cum de homine et angelo, significantur interiora, quae sunt voluntatis et inde intellectus, ita quae sunt amoris et inde fidei, {4}videatur n. 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796, 4798, 5102, 5165, 5168, 5585, 5592, 6604, 6848, 6849, 9306; inde constare potest quod per `facies' cum de Jehovah seu Domino, significentur illa quae sunt Divini Amoris seu misericordiae {5}, ita omne bonum caeleste, n. 222, 223, 5585, 9306. @1 sit IT$ @2 ita$ @3 et$ @4 videantur$ @5 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church