Arcana Coelestia (Elliott) n. 9550

Previous Number Next Number See English 

9550. `Solidum fiet candelabrum': quod significet quod omne ex bono, constat ex significatione `solidi' quod sit totum quantum, ita omne ex bono, quod per `aurum' significatur; omne enim spirituale, quod per `candelabrum,' quatenus illuminat, significatur, existit ex caelesti, et quoque continue per id subsistit, sicut omne verum a bono; nam si bonum subducis, exstinguitur momento verum, anima enim veri est bonum; se habet hoc sicut affectio quae amoris ad cogitationem; si subducitur affectio quae amoris, exstinguitur ilico cogitatio, affectio enim est ipsa vita seu anima cogitationis; omnis affectio quae amoris, est boni, et omnis cogitatio inde est veri; {1}verum quod ex bono vocatur spirituale, et bonum ex quo verum, vocatur caeleste. @1 verum est quod vocatur spirituale, et bonum quod coeleste$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church