Arcana Coelestia (Elliott) n. 9572

Previous Number Next Number See English 

9572. `Et forcipes ejus et trullas ejus': quod significet purificatoria et evacuatoria in naturali, constat ex significatione `forcipum et trullarum' quod sint emunctoria, {1}ita purificatoria et evacuatoria; {2}quod in naturali,est quia naturale est emunctorium, ita purificatorium et evacuatorium; omnia enim quae interni seu spiritualis hominis sunt descendunt usque in naturale et {3} purificantur, nam ibi sordida et superflua exonerantur, et {4}convenientia ad usus disponuntur; {5}quod hoc fiat in naturali, constare potest ex eo quoniam internus seu spiritualis homo, dum in corpore est, cogitat in naturali, et cogitata sua exponit seu eloquitur in corporeo, et quoque vult in naturali, et quae vult agit in corporeo; quapropter ibi sunt evacuatoria et emunctoria. Hoc significatur per `lavationem pedum' de qua (t)Dominus ita apud Johannem, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, xiii 10;

lavatio significabat purificationem interni hominis, n. 3147, 5954 fin., (x)9088, et `pedes' naturale, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952. @1 seu$ @2 quoniam forcipes et trullae illis usibus inserviebant;$ @3 i ibi$ @4 After disponuntur$ @5 hoc fit in naturali, quod constare potest ex eo, quod internus seu spiritualis homo cogitet in naturali et cogitata sua exponat in sensuali, et quoque velit in naturali, et quae vult agat in corporeo, quae sunt ultima$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church