Arcana Coelestia (Elliott) n. 9763

Previous Number Next Number See English 

9763. `Et portae atrii tegumentum': quod significet introductionem in illud caelum, et custodiam ne intretur nisi a praeparatis, constat ex significatione `portae' quod (x)sit communicatio et introductio, de qua n. 8989, ex significatione `atrii' quod sit caelum ultimum, de qua n. 9741, et ex significatione `tegumenti' quod sit custodia ne intretur, nam per tegumentum custodiebatur porta; quod sit custodia ne intretur nisi a praeparatis, est quia nemo in caelum introducitur nisi praeparatus; cum hoc ita se habet: qui e mundo in alteram vitam veniunt, quod (x)fit statim post obitum, secum ferunt mundana et terrestria quae non concordant cum spiritualibus et caelestibus in quibus sunt angeli quapropter illi qui in caelum elevandi sunt prius praeparantur, quod fit per separationem mundanorum et terrestrium quae homo secum tulit; nam si prius in caelum elevaretur, nequaquam in societatibus ibi manere posset {1}, crassiora enim sapit et amat quam quae conveniunt puritati in (x)qua sunt angeli; cum autem praeparati sunt {2}, tunc (o)elevantur et introducuntur a Domino in caelum, ac immittuntur illis societatibus angelicis cum quibus quoad vera et bona fidei et amori concordant. Ex his constare potest quid intelligitur per custodiam ne caelum intretur nisi a praeparatis. @1 potest$ @2 praeparati sunt altered to praeparatum est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church