Arcana Coelestia (Elliott) n. 977

Previous Number Next Number See English 

977. SENSUS INTERNUS

HIC, quia agitur de homine regenerato, paucis dicendum qualis est respective ad hominem non regeneratum; inde nosci potest qualis unus et qualis alter. Apud hominem regeneratum est conscientia boni et veri; ex conscientia facit bonum, et ex conscientia cogitat verum; bonum quod facit est bonum charitatis, et verum quod cogitat est verum fidei; apud hominem non regeneratum, non est conscientia; si aliqua, non est conscientia faciendi bonum ex charitate et cogitandi verum ex fide, sed ex aliquo amore propter se aut propter mundum, quare est conscientia spuria vel falsa. Apud hominem regeneratum est gaudium cum facit secundum conscientiam et est anxietas cum cogitur quid facere aut cogitare contra conscientiam; sed apud hominem non regeneratum, non ita; plerique non sciunt quid conscientia, minus facere aliquid secundum conscientiam aut contra conscientiam, sed secundum ea quae favent eorum amoribus, unde iis gaudium; dum contra ea, iis est anxietas. [2] Apud hominem regeneratum est nova voluntas et novus intellectus; nova illa voluntas et novus intellectus est ejus conscientia, hoc est in ejus conscientia, per quam Dominus operatur bonum charitatis et verum fidei; apud hominem non regeneratum, non est voluntas sed loco voluntatis est cupiditas et inde pronitas in omne malum, et non est intellectus, sed ratiocinium et inde lapsus ad omne falsum. Apud hominem regeneratum est vita caelestis et spiritualis; sed apud hominem non regeneratum est solum vita corporea et mundana; quod cogitare possit et intelligere quid bonum et verum, est ex vita Domini per reliquias, de quibus prius, unde facultas ei reflectendi. [3] Apud hominem regeneratum dominatur internus homo et obsequitur externus; at apud hominem non regeneratum dominatur externus homo, et quiescit internus sicut nullus foret. Homo regeneratus novit, seu nosse potest si reflectit, quid internus homo et quid externus; sed homo non regeneratus prorsus nescit, nec scire potest etiamsi reflecteret, nam non scit quid bonum et verum fidei ex charitate. Ex his constat qualis regeneratus et qualis non regeneratus; et quod differentia sit sicut inter aestatem et hiemem, et inter lucem et caliginem; quare regeneratus est homo vivus, sed non regeneratus est homo mortuus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church