Arcana Coelestia (Elliott) n. 9781

Previous Number Next Number See English 

9781. `Purum, tusum': quod significet [inde] genuinum et perspicuum, constat ex significatione `puri' cum de bono quod per `oleum' significatur, quod sit genuinum, nam bonum quo magis caeleste, ita quo magis genuinum, eo purius; et ex significatione `tusi' cum de bono quod per `oleum' significatur, quod sit perspicuum; bonum dicitur perspicuum cum fit verum, nam bonum per verum apparet, est enim verum forma boni, et bonum non apparet in luce nisi in forma; quo itaque bonum in meliore forma sistitur, eo magis perspicue apparet, elucet enim inde ipsum bonum, usque ut afficiat alterius et' intellectuale et simul voluntarium; nam sicut se habet cum bono et vero, ita se habet cum voluntate et cum intellectu apud hominem, nam voluntas dicata est receptioni boni, et intellectus dicatus est receptioni veri; voluntas nec apparet in luce nisi {1} per intellectum, est enim intellectus qui format voluntarium, et sistit id perspicuum; quod formatur, hoc dividitur quasi in partes, et inter illas analytice consociatas instituuntur varii respectus seu variae relationes, ita sistitur bonum in intellectu, et redditur perspicuum; bonum in intellectu perspicuum (x)redditum est verum illius boni; (m)inde nunc est quod oleum (x)esset tundendum, sicut etiam tus, de quo dicitur quod erit purum, et quod tundetur de eo minutim, et sic suffiretur, Exod. xxx 34, 35, [36.](n) Simile quod per `tusum,' etiam per `commolitum' significatur, ut constare potest ex significatione `tritici' et `similaginis'; `triticum' significat bonum, et similago' {2} verum ejus. Sicut `tusum' et `commolitum' in genuino sensu significat bonum perspicuum {3}, ita `tusum' et `commolitum' in opposito sensu significat malum perspicuum {4}; hoc significatur per quod Moscheh vitulum aureum contuderit molendo probe, et attenuatum in pulverem projecerit in rivum descendentem e monte, Deut. ix 21, de quo videatur n. 9391. @1 i quam$ @2 simulago A, simila IT$ @3 i ita verum$ @4 i per falsum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church