Arcana Coelestia (Elliott) n. 9827

Previous Number Next Number See English 

9827. `Et cidarim': quod significet intelligentiam et sapientiam, constat ex significatione `cidaris' quod sit intelligentia et sapientia; quod `cidaris' id sit, est quia est tegumentum capitis, et per `caput' significantur interiora hominis, quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 9656; omnia indumenta trahunt significationem ab illa parte corporis quam tegunt; quemadmodum indumentum quod tegit pectus, sicut pectorale, quod tegit lumbos sicut femoralia, quod pedes sicut tibialia, {1} quod plantas pedum sicut calcei, ita quoque quod tegit caput {2}sicut cidaris, tiara, pileus. 2 Quod ita sit, constat ex repraesentativis in altera vita; ibi spiritus, cum eis sapientia et intelligentia aufertur, quod fit cum societates angelicae ab (c)illis removentur, tunc tegumentum capitis apparet eis auferri, {3}quo facto fit stupidus, et nullius perceptionis veri et boni, et {4}postea ut redit intelligentia et sapientia, caput {5} rursus tegitur; {6}at indumenta capitis ibi non ita significant sapientiam quae boni, sed intelligentiam quae veri; {7}cidaris autem quae Aharoni, etiam significat sapientiam, quoniam ex bysso erat, et appositum coronamentum sanctitatis, quod erat bractea ex auro puro, cui insculptum Sanctitas Jehovae, de qua in sequentibus hujus capitis vers. 37, 39, tum Exod. xxix 6, xxxix 28; at cidaris lini, {8}et reliquae vestes lini quae etiam erant {9}Aharoni, significabant intelligentiam quae veri, non autem sapientiam quae boni; de illis vestibus, et de illa cidari, videatur Lev. xvi 4; Ezech. xliv 18; `linum' enim {10}significat verum in naturali {11}hominis, n. 7601, ita `cidaris lini' est intelligentia naturalis. 3 Qui non sciunt quomodo cum repraesentativis et correspondentiis se habet, aegre adduci possunt ad credendum quod talia significentur; sed expendant quod spiritualia loco naturalium in caelo percipiantur, {1} ita loco cidaris, et in genere loco vestium, talia quae sunt intelligentiae et sapientiae, {12}tum fidei et amoris, in genere quae sunt veri et boni, nam illa et haec sunt spiritualia; est enim caelum mundus spiritualis; ut stupidi nullius perceptionis veri et boni sunt expendant etiam quod vestes Aharonis in monte Sinai a Jehovah descriptae et mandatae sint, et quod sic in singulis sit Divinum Caeleste quod inest, et evolvitur solum per cognitiones de correspondentiis et {13}repraesentativis. @1 i et$ @2 d sicut i nempe$ @3 et tunc sicut stupidi nullius perceptionis veri et boni sunt$ @4 prout$ @5 i ita$ @6 sed$ @7 at cidaris$ @8 ut$ @9 sanctatis [sanctitatis intended]$ @10 est$ @11 homine$ @12 seu$ @13 repraesentationibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church