Arcana Coelestia (Elliott) n. 9842

Previous Number Next Number See English 

9842. `Et sculpes super illis nomina filiorum Israelis': quod significet cui impressa sunt vera et bona regni spiritualis quoad omne quale eorum, constat ex significatione `sculpere in lapidibus' quod sit memoriae imprimere, de qua mox supra n. 9841, ex significatione (x)`nominum' quod sint quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 6674, et ex {1}repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint omnia vera et bona regni spiritualis; per `filios {2}Israelis' intelliguntur hic duodecim tribus, quoniam {3}hae quoad sua nomina insculptae erant lapidibus illis, (d)et per duodecim tribus significantur omnia vera et bona in complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337; et quia {4}ex illis est Ecclesia seu caelum, ideo per `filios Israelis' significatur Ecclesia {5}et regnum spirituale Domini, n. 4286, 6426, 6637, 7836, 7891, 7996, 7997, 9340. Ex his patet quod per `sculpes super illis nomina filiorum Israelis' {6}significetur impressum memoriae omne quale verorum et bonorum regni spiritualis, seu vera et bona illius regni quoad omne quale. @1 significatione$ @2 i enim$ @3 harum nomina insculpta fuerunt$ @4 illi constituunt Ecclesiam et coelum$ @5 seu$ @6 significentur impressa [impressum written first]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church