Arcana Coelestia (Elliott) n. 986

Previous Number Next Number See English 

986. Quod 'timor vestri et terror vestri' significet dominium interni hominis, et quod 'timor' spectet mala et 'terror' facta, constare potest a statu hominis regenerati; status hominis antequam regeneratus, est quod cupiditates et falsitates quae sunt externi hominis, continue{1} praedominentur, inde pugna; et cum regeneratus est, tunc internus homo dominatur super externum, hoc est, super ejus cupiditates et falsitates; cum dominatur internus homo, tunc est homini timor pro malis et terror pro falsis; nam tam mala quam falsa sunt contra conscientiam, et agere contra conscientiam ei est horror. [2] Sed internus homo non timet mala nec{2} terretur pro falsis, sed externus; quare hic dicitur quod 'timor vestri et terror vestri super omnem bestiam terrae et omnem avem caeli,' hoc est, super omnes cupiditates, quae per 'bestiam' significantur, et super falsitates, quae per 'avem caeli': hic timor et hic terror apparet sicut hominis, sed ita se res habet; sunt apud unumquemvis hominem, ut prius dictum, ad minimum duo angeli per quos ei datur communicatio cum caelo; et duo spiritus mali per quos ei est communicatio cum inferno; cum angeli dominantur, ut fit apud hominem regeneratum, tunc spiritus mali qui adsunt, nihil quicquam hiscunt{3} agere contra bonum et verum quia tunc in vinculis sunt; cumque aliquid mali tentant agere aut falsum loqui, hoc est, excitare, tunc ilico in quodam timore et terrore infernali sunt; hic timor et hic terror est qui percipitur apud hominem pro iis quae sunt contra conscientiam; quare etiam, ut primum aliquid contra conscientiam agit et loquitur, in tentationem et in morsum conscientiae venit, hoc est, in cruciatum quendam quasi infernalem. [3] Quod timor praedicetur de malis et terror de falsis, ita se habet; spiritus apud hominem non ita timent mala agere ac timent falsa loqui; homo enim per vera fidei renascitur et conscientiam accipit, quare non spiritibus licet falsa excitare: apud unumquemvis enim eorum non est nisi malum, ita, ut in malo sint, ipsa natura eorum, et inde omnis conatus eorum, est malum; et quia in malo sunt et eorum vita propria consistit in malo ignoscitur iis cum malum faciunt quando in aliquo usu sunt; sed falsum loqui non permittitur, causa est ut discant quid verum, et sic quantum possint, emendentur ut inserviant alicui vili usui; sed de his, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus. Apud hominem regeneratum similiter; nam formatur ejus conscientia ex veris fidei; inde conscientia ejus est conscientia recti; ipsum malum vitae ei est falsum quia contra verum fidei: aliter apud hominem Antiquissimae Ecclesiae qui perceptionem habuit; is malum vitae percepit ut malum, et falsum fidei ut falsum. @1 continuo I.$ @2 et I.$ @3 In S's usage it seems that hiscere = anhelere, i.e., 'to pant, to be eager.' Cf. HH. 48, SD. 4471.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church