Arcana Coelestia (Elliott) n. 9863

Previous Number Next Number See English 

9863. `Et opplebis illud oppletura lapidis': quod significet ipsa vera in suo ordine ex uno bono, constat ex significatione `pectoralis,' quod hic est `illud,' quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini, de qua n. 9823; ex significatione `oppleturae lapidis' quod sint vera in suo ordine, nam pectorale opplebatur lapidibus secundum nomina filiorum Israelis, et per `lapides' in communi sensu significantur vera in ultimo ordinis, n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8609, et per `lapides pretiosos,' quales in pectorali, vera ex bono elucentia, n. 9476. Dicitur ex uno bono, quia est unum bonum ex quo omnia vera; bonum illud est bonum amoris in Domino, ita Ipse Dominus, et inde bonum amoris a Domino, quod est bonum amoris in Dominum; nam bonum quod a Domino influit apud hominem, spiritum, aut angelum, apparet sicut illorum, inde amor in Dominum est amor a Domino; hoc bonum est unicum ex quo omnia vera, et ex quo ordo inter illa, nam vera sunt formae boni. [2] Quod lapides pretiosi qui in pectorali, significaverint Divina Vera ex Divino Bono, constat ex locis in Verbo ubi lapides pretiosi nominantur, ut apud Johannem in Apocalypsi, Fundamenta muri {1}civitatis novae Hierosolymae omni lapide pretioso exornata erant; fundamentum primum jaspis, (x)secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum (x)chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus, xxi 19, 20;

quod lapides illi pretiosi significent vera Ecclesiae, quae sunt vera Divina, constat ex significatione `{1}civitatis' novae Hierosolymae,' `muri ejus,' et `fundamentorum {2}muri'; `nova Hierosolyma' significat novam Ecclesiam huic nostrae successuram; nam Liber Apocalypseos agit de statu Ecclesiae quae nunc, usque ad ejus finem, et tunc de nova, quae est sancta Hierosolyma descendens e caelo; `muri ejus' sunt vera fidei quae defendunt, et `fundamenta' sunt vera ex bono; ipsa illa vera in suo ordine designantur per lapides pretiosos ibi nominatos; quod Hierosolyma non descensura sit e caelo, et quod reliqua quae de illa dicuntur, non ita exstitura, sed quod in singulis ejus descriptionis talia quae sunt Ecclesiae, significentur, {3}quisque videre potest; {4}quod vera fidei per fundamenta muri ejus intelligantur, constat ex eo quod illa sint quae tutantur Ecclesiam ab omni insultu, sicut muri urbem; (m)quod `Hierosolyma' sit Ecclesia, videatur n. 2117, 9166, quod `muri' sint vera fidei {5}tutantia Ecclesiam, n. 6419, et quod `fundamenta' sint vera ex bono, n. 9643:(n) [3] apud Ezechielem, Fili hominis, tolle lamentum super regem Tyri, et dic illi, Sic dixit Dominus Jehovih, Plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, rubinus, topazius, et adamas, tarshish, schoham, et jaspis, sapphirus, chrysoprasus, et carbunculus, et aurum: in monte sanctitatis Dei fueras, in medio lapidum ignis ambulaveras, xxviii 12-14;

hic etiam per lapides pretiosos significantur vera ex bono, nam `Tyrus' in sensu interno repraesentativo est qui in intelligentia et sapientia ex cognitionibus boni et veri, n. 1201; inde de rege ejus dicitur quod plenus sapientia et perfectus pulchritudine; sapientia praedicatur de bono et pulchritudo de vero, nam omnis sapientia in caelis est ex bono, et omnis pulchritudo ibi ex veris inde; `Eden hortus' significat intelligentiam ex bono, n. 100, `hortus' ipsam intelligentiam, n. 100, 108, 2702; inde patet quod per lapides ibi nominatos significentur vera ex bono; [4] quaenam autem vera ex bono singuli lapides qui in pectorali, {6}significant, constabit ex sequentibus; quod omnia vera et bona in complexu, constat ex eo quod duodecim fuerint, et illis inscripta nomina filiorum Israelis seu tribuum, {7}nam per duodecim tribus significantur {8}bona et vera caeli et Ecclesiae in omni complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, et quod inde significaverint caelum cum omnibus ibi societatibus, n. 7836, 7891, 7996, 7997, et quod varia significaverint secundum ordinem quo nominantur in Verbo, n. 3862, 3926, 3939, 4603, 6337, 6640, et quod duodecim sint omnia, n. 3272, 3858, 7973. @1 urbis$ @2 ejus$ @3 Before quod Hierosolyma in line 21$ @4 proinde quod talia per fundamenta muri ejus, intelligantur, quod vera fidei sint, quae intelliguntur, etiam patet, nam illa defendunt Ecclesiam sicut muri urbem, et super illis fundatur Ecclesia$ @5 defendentia$ @6 significent$ @7 ac$ @8 vera et bona$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church