Arcana Coelestia (Elliott) n. 9891

Previous Number Next Number See English 

9891. `Super ora ejus quae citra ephodum introrsum': quod significet conjunctionem et conservationem partis mediae, constat ex significatione `orae pectoralis quae citra ephodum introrsum' quod sit conjunctio cum parte media caeli, et sic conservatio, per `ephodum' enim significatur Divinum Verum in {1}caelo spirituali in forma externa, n. 9824, ita caelum in externis; et `ora quae citra ephodum' (x)est pars media; agitur enim de conjunctione omnium bonorum et verorum caeli cum ultimis ibi, et inde de conservatione totius et omnium ejus partium; [2] omnia bona et vera {2} repraesentantur per duodecim lapides pectoralis, et per nomina duodecim tribuum illis inscripta ibi; conjunctio illorum cum ultimis caeli repraesentatur per alligationem ejus ad ephodum {3}in sex locis, binis ad umeralia superius, binis ad mediam {4} partem, et binis ad umeralia inferius supra cingulum; inde sistitur repraesentative conservatio totius et caeli et omnium ibi; [3] conjunctio pectoralis ad umeralia superius repraesentat conservationem bonorum et verorum caelestium ibi; conjunctio autem ad oram citra ephodum introrsum seu ad mediam partem repraesentat conservationem bonorum et verorum spiritualium; et conjunctio ad umeralia inferius contra juncturam supra cingulum repraesentat conservationem bonorum et verorum naturalium a binis prioribus procedentium; nam bona et vera caeli in triplici ordine sunt; quae in supremis vocantur caelestia, quae in mediis spiritualia, et quae in inferioribus naturalia procedentia ab illis, de quibus infra. @1 Regno$ @2 i coeli$ @3 tribus in locis,$ @4 i ejus$ @5 quod significet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church