9915. `Opus textoris': quod significet ex caelesti, constat ex significatione `operis textoris' quod sit ex caelesti; {1}per `opus' significatur id quod fit seu existit, ita quod {2}ex alio, et `textor' est is qui facit ut sit seu ut existat'; ita est caeleste, nam ex hoc et per hoc existit spirituale; quod bonum regni caelestis influat in bonum regni spiritualis, et faciat ut hoc existat, supra n. 9913, 9914, ostensum est; sive dicas bonum regni caelestis, sive caeleste, idem est, nam caeleste est bonum illius regni; similiter bonum regni spiritualis et spirituale; quid bonum regni caelestis seu caeleste, et quid bonum regni spiritualis seu spirituale, videantur loca citata n. 9277. [2] In caelis sunt tria quae ordine succedunt, nempe caeleste, spirituale, et naturale; caeleste facit caelum intimum, spirituale caelum medium, et naturale procedens ex spirituali caelum ultimum; eadem haec tria in homine sunt, et simili ordine in illo succedunt quo in caelis, nam homo regeneratus est caelum (x)in minima forma, correspondens Maximo, n. 9279; sed facultates recipientes illa vocantur voluntarium, intellectuale, et scientificum ex quo cogitativum {3}seu imaginativum externi seu naturalis hominis; voluntarium recipit caeleste seu bonum, intellectuale recipit spirituale seu verum inde, et scientificum, quod facit intellectuale naturalis hominis, concludit illa; haec tria significantur in Verbo per `acupictorem,' `excogitatorem,' et `textorem'; quod `acupictor' seu acupictura sit scientificum, videatur n. 9688, et quod `excogitator' seu excogitatio sit intellectuale, n. 9598, 9688; ita `textor' est voluntarium; ratio quod textor sit voluntarium, est quia voluntarium influit in intellectuale, et texit illud, usque adeo ut illa quae in intellectuali {4}sint texturae ex voluntario; nam quod voluntarium vult, hoc format ut appareat ad visum in intellectuali; visus ille est cogitatio, inde per excogitatorem significatur intellectuale. [3] Quoniam per vestes Aharonis repraesentabatur caelum spirituale adjunctum regno caelesti, n. 9814, et regnum Caeleste correspondet voluntario apud hominem, `et regnum spirituale intellectuali {5}apud illum, n. 9835, ideo applicate ad vestes dicitur opus {6} acupictoris, excogitatoris, et textoris, et per illa significantur quae ex scientifico, ex intellectuali, et ex voluntario, seu quod idem, ex naturali, ex spirituali, et ex caelesti. [4] Quod `talia' significentur, constare potest omnibus illis qui credunt quod Verbum sit Divinum, et quod sic interius contineat {8}illa quae `sunt Domini', quae caeli, et quae Ecclesiae, nam haec Divina sunt; absque illis, quid foret dicere ab Ipso Jehovah, ex quibus et ex quo opere essent vestes Aharonis, et {9}quaenam essent ex opere acupictoris, {10}quaenam ex opere excogitatoris, et {10}quaenam ex opere textoris? quae etiam distincte nominantur in sequentibus Libri Exodi, his verbis, Hos implevit sapientia cordis ad faciendum omne opus opificis, et excogitatoris, et acupictoris, in hyacinthino, et in purpura, et in coccineo dibapho, et textoris; facientium omne opus, et excogitantium excogitationes, xxxv 35;
`opifex' ibi est Divinum Bonum caeleste, ex quo voluntarium regenerati, n. 9846; ejus opus primo loco nominatur, quia ex Divino immediate; et ex bono `caelesti' mediate omnia nascuntur et procedunt. @1 opus enim est$ @2 i est$ @3 et$ @4 i sunt,$ @5 ejus$ @6 i opus$ @7 illa$ @8 talia$ @9 quod quaedam$ @10 quaedam$