9930. `Et facies bracteam auri puri': quod significet illustrationem ex Divino Bono Domini, constat ex significatione `bracteae' quod sit illustratio {1}, et ex significatione `auri' quod sit bonum amoris, hic Divinum Bonum Domini, quia ei inscripta fuit Sanctitas Jehovae; quod `aurum' sit bonum amoris, {2}videatur n. 113, (x)1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, (x)9490, 9510, 9874, 9881. Quod `bractea' sit illustratio, erat ex splendore, splendebat enim ex auro super fronte Aharonis, et omnis splendor significat illustrationem, qualis est in caelis a Domino ut Sole; illustratio ibi est sapientia et intelligentia ex Divino Vero procedente a Domino inde, (d)nam hoc illustrat interiora {3}eorum; interiora eorum correspondent intellectuali apud hominem, quod illustratur a Domino cum {4} verum et bonum Ecclesiae {5}et caeli {6}percipitur, {7}intellectuale enim est subjectum recipiens, {8}nam absque subjecto nulla receptio. Quod bractea illa sit illustratio a {9}Divino Bono Domini, est quia ei inscripta fuit Sanctitas Jehovae, ac posita super fronte cidaris quae super capite Aharonis; sanctitas (x)quae a Jehovah est Divinum Verum procedens (c)ex Divino Bono Domini, n. 6788, 8302, 8330, 9229, 9680, 9820; ut hoc repraesentaret (x)exsplendescentiam {10}seu illustrationem, e qua sapientia et intelligentia, alligabatur fronti cidaris. Quia per bracteam {11} significabatur illustratio (c)ex Divino Bono 2 Domini, ideo quoque illa vocabatur bractea (x)coronae sanctitatis, tum quoque Corona sanctitatis, nam corona est repraesentativum Divini Boni, et sanctitas est Divinum Verum inde procedens, ut supra dictum est; quod dicta {12}sit bractea coronae sanctitatis, patet in sequentibus hujus Libri Exodi, Tandem fecerunt bracteam coronae sanctitatis ex auro puro, et scripserunt super ea scriptura sculpturarum sigilli, Sanctitas Jehovae, xxxix 30:
quod etiam dicta sit corona sanctitatis, alibi in Exodo, Pones cidarim super caput ejus, et dabis coronam sanctitatis super {13}cidarim, xxix 6:
et in Levitico, Posuit cidarim super caput ejus, et posuit super {13}cidarim contra facies ejus bracteam auri, coronam sanctitatis, viii 9. Quod corona repraesentaverit Divinum Bonum ex quo Divinum 3 Verum, constat ex coronis regum, reges enim repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, videatur n. 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, inde illis corona super capite, et sceptrum in manu; regimen enim ex Divino Bono repraesentabatur per coronam, et regimen {14} ex Divino Vero per sceptrum. Quod `corona' id sit, constat ex sequentibus locis: apud Davidem, 4 Germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto Meo, hostes ejus induam pudore, sed super Ipso florebit corona Ipsius, Ps. cxxxii (x)17, 18;
`David' ibi est Dominus, n. 1888, etiam `Unctus,' n. 3008, (x)3009, `cornu' Ipsius {15} potentia, n. 2832, 9081, `lucerna' est Divinum Verum ex quo intelligentia, n. 9548, 9783, {16} `corona' est Divinum Bonum {17}ex quo sapientia, ex quo etiam regimen Ipsius; `florere' dicitur corona, quae est sapientia, per id quod sibi quoad Humanum acquisivit in mundo per pugnas et victorias contra inferna, n. (x)8273, 9528 fin., quae sunt hostes qui induentur pudore: apud eundem, 5 Iram exerces cum Uncto Tuo, damnasti in terram usque coronam Ipsius, Ps. lxxxix [39,] 40 [A. V. 38, 39];
ibi etiam `Unctus' pro Domino, `ira' pro statu tentationum, qui fuit cum in pugnis cum infernis; lamentatio tunc describitur per iram et damnationem, ultimum enim tentationis est sicut damnatio, prout ultima Domini in cruce quod desereretur, crux enim erat ultimum {18}tentationum seu pugnarum cum infernis, {19}et post ultimam illam induit Divinum Bonum, et sic univit Divinum Humanum Suum ipsi 6 Divino quod in Ipso: apud Esaiam, In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus, et in cidarim decoris (x)reliquiis populi Sui, xxviii 5;
`corona ornatus' pro sapientia quae est boni a Divino, `cidaris decoris' pro intelligentia quae est veri (c)ex illo bono; {20} praedicatur de Divinis apud populum, 'populus' ibi est (x)Ecclesia, quia ibi erat: apud eundem, Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, et salus ejus sicut lampas ardeat; et eris corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei tui, lxii 1, 3;
per `Zionem' et `Hierosolymam' intelligitur Ecclesia, per `Zionem' Ecclesia caelestis et per `Hierosolymam' Ecclesia spiritualis (d)inde; `corona decoris' est sapientia quae boni, et `cidaris regni' est intelligentia quae veri; et quia per `coronam' significatur sapientia quae boni, ideo dicitur `in manu Jehovae,' et quia per `cidarim' significatur intelligentia, quae veri, ideo dicitur `in manu Dei,' nam ubi agitur de bono, dicitur Jehovah, et ubi de vero, dicitur Deus, n. 2586, 2769, 6905:
8 apud Jeremiam, Dic regi et dominae, Dimittite vos, sedete, quia descendit ornamentum capitis vestri, corona decoris vestri, xiii 18;
`corona decoris' pro sapientia quae boni ex Divino Vero, `decus' enim est Divinum Verum Ecclesiae, n. 9815: apud eundem, Cessavit gaudium cordis nostri, conversa est in luctum chorea nostra, cecidit corona capitis nostri, Threni v [15,] 16;
'corona capitis' pro sapientia quae illis qui ab Ecclesia ex Divino Vero, ex qua illis excellentia prae reliquis populis, et inde quasi regimen:
9 apud Ezechielem, {21}Dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus {22}in caput tuum, xvi 12;
agitur ibi de instauratione Ecclesiae; `monile super nasum' pro perceptione boni, `inaures super aures' pro perceptione veri, ac oboedientia, `corona ornatus super caput pro sapientia inde: apud Hiobum, Gloriam a me abstraxit, et removit coronam capitis mei, xix 9;
`gloria' pro intelligentia quae Divini Veri, n. 9429, `corona capitis' {23}pro sapientia inde: in Apocalypsi, 10 Super thronis vidi viginti quattuor seniores sedentes indutos vestibus albis, qui habebant super capitibus suis coronas aureas: cadebant ante sedentem super throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et projiciebant coronas suas ante thronum, (x)iv 4, 10;
`viginti quattuor seniores' significant omnes illos qui in bono ex veris, et in sensu abstracto omnia bona ex veris, n. (x)6524, 9404, `throni' sunt vera a Divino, n. 5313, 6397, 8625, 9039, `coronae aureae super capitibus' sunt repraesentativa sapientiae ex Divino, et quia ex Divino, ideo projiciebant illas ante sedentem super throno. Quoniam bonum sapientiae acquiritur per pugnas tentationum, 11 quae fiunt per vera fidei, {24}inde illis qui pugnabant contra mala et falsa, (c)et vincebant, assignabantur coronae, {25}ideo quoque coronae martyrii erant insignia imperii a Domino super mala; quod coronae sint praemia victoriae super mala, {26}et quod ideo sint bona sapientiae {27}ex causa quia haec sunt praemia, constat etiam ex Apocalypsi, Vidi cum ecce equus albus et sedens super illo habens arcum, cui data est corona; hic exivit vincens et ut vinceret, (x)vi 2;
`equus albus et sedens super illo' est Dominus quoad Verbum, n. 2760-2762, `arcus' est doctrina veri, per quam pugnatur, n. 2686, 2709; inde patet quod `corona,' quia de Domino, sit Divinum Bonum, quod victoriae praemium: et alibi, 12 Postea vidi, cum ecce nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite Suo coronam auream, et in manu Sua {28}falcem acutam, xiv 14;
'nubes alba' pro Verbi sensu litterali, n. 4060, (x)4391, 5922, 6343 fin., 6752, (x)8781, `Filius hominis' pro Divino Vero quod a Domino, n. 9807, `corona aurea' pro Divino Bono ex quo Divinum Verum, `falx acuta' pro dissipatione mali et falsi: alibi, Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae, ii 10:
et alibi, Ecce venio cito; tene quod habes, ut nemo (x)accipiat coronam tuam, iii 11;
`corona' pro bono ex veris, ita pro sapientia, nam haec est boni amoris ex veris fidei. Ex his nunc constare potest quid significatur per coronam, et inde quid per coronam sanctitatis, quae fuit bractea auri, cui insculpta Sanctitas Jehovae. @1 i, de qua sequitur$ @2 de qua$ @3 angelorum$ @4 i is$ @5 seu$ @6 percipit$ @7 nam intellectuale$ @8 d nam i et$ @9 Domino$ @10 ac$ @11 i illam$ @12 fuerit$ @13 cidari IT$ @14 i inde$ @15 i est$ @16 i et$ @17 ex quo (d)sapientia, quod florere dicitur quum sibi id$ @18 tentationis seu pugnae$ @19 post quam pugnam$ @20 i nam$ @21 Dedit AIT$ @22 super IT$ @23 etiam ibi pro sapientia quae boni$ @24 ideo$ @25 inde$ @26 ita quod$ @27 , nam$ @28 falx acuta$