Arcana Coelestia (Elliott) n. 9993

Previous Number Next Number See English 

9993. `Et placentas azymorum mixtas oleo': quod significet purificationem caelestis medii, constat ex significatione `placentarum' quod sint caeleste medium, de qua sequitur, et ex significatione `olei' quod sit bonum amoris, de qua n. 886, 4582, 4638; inde patet quod per `placentas mixtas oleo' significetur caeleste quod ex intimo, nam `oleum' est bonum amoris, quod intimum. Cum his ita se habet: caeli distincti sunt in duo regna, quorum unum vocatur spirituale, alterum caeleste; regno spirituali in caelis correspondet intellectuale apud hominem, et regno caelesti ibi correspondet voluntarium ejus, n. 9835; in utroque regno est internum et externum, sicut etiam apud hominem intellectuale et voluntarium, apud hominem enim est intellectuale internum et externum, et est voluntarium internum et externum; intellectuale internum facit vitam spiritualem interni hominis, et intellectuale externum facit vitam spiritualem externi hominis; voluntarium autem internum facit vitam caelestem interni hominis, et voluntarium externum facit vitam caelestem externi hominis; quod internum et externum apud hominem sit, constare potest unicuivis qui reflectit, imprimis ex hypocritis, dolosis, astutis, et malitiosis, quod illi interius apud se cogitent contra vera fidei et quoque velint contra bona amoris caelestis, sed exterius cogitant et volunt cum illis, inde quoque loquuntur et agunt ut coram mundo appareant; [2] praeterea sciendum quod utrumque regnum, nempe spirituale et caeleste, in caelis sit tripartitum est intimum ejus, est medium, et est externum, videatur n. 9873; intimum regni caelestis est bonum amoris in Dominum, medium ibi est bonum amoris mutui, quod est bonum procedens inde, et externum {1} est jucundum procedens ex eo bono; bina priora sunt in interno homine apud illos qui in caelesti regno Domini sunt, tertium autem est in externo homine apud eosdem; haec tria repraesentata sunt per panem azymorum, per placentas azymorum mixtas oleo, et per lagana azymorum uncta oleo; et purificatio illorum repraesentatur per oblationem trium illorum super altari una cum holocausto aut sacrificio. Quod talia in ordine significentur, constare potest solum ex eo quod tria illa mandata sint, et quoque praeparatio illorum descripta in Libris Moschis; quod haudquaquam factum fuisset nisi involvissent arcana caeli et Ecclesiae, ad quid alioquin forent talia? [3] Sed scio quod arcana illa vix ab aliquo hodie {2} capi possint, ex causa quia mundanum {3} est (c)hodie omne in intellectu et {4} voluntate, et qui cogitant de caelo et volunt illud, non aliam de illo ideam habent, nec habere volunt, {5} quam naturalem et terrestrem, et ubi talis idea et talis voluntas, ita ubi talis amor, ibi arcana caeli non locum habent; prorsus aliter foret si mens delectaretur caelestibus prae mundanis, nam illa quibus delectatur homo, capiuntur; sicut cum {6} delectatur arcanis status civilis in regnis, et arcanis status moralis apud hominem; per statum moralem intelligitur status amorum (o)et affectionum, ac inde cogitationum {7}, quorum arcana homo astutus facile appercipit, causa est quia delectatur ducere alios {8} per talia, ad aucupandum honores aut lucra, seu {9} famam propter illa. [4] Quod placentae significent caeleste {10} in interno homine, est quia in secundo ordine sunt, in primo enim est panis azymorum, in secundo sunt placentae mixtae oleo,' et in tertio sunt lagana {11} uncta oleo; tria illa vocabantur minhae, et offerebantur super altari una cum holocaustis et sacrificiis; describitur quomodo conficiendae in Levitico ii, et quo modo offerendae variis in locis, ut quomodo ab Aharone die unctionis ejus, Lev. vi 13-16 [A.I. 20-23]. [5] Per placentas etiam in Verbo intelligitur bonum amoris in genere; inde est quod panes facierum seu propositionis dicantur `placentae,' apud Moschen, Sumes similaginem, et coques (x)illam duodecim placentas, duarum decimarum erit placenta una; et pones super mensa coram Jehovah, et dabis super ordinem tus purum, Lev. xxiv 5-9;

`tus purum, quod dabatur super placentas' significabat verum ex bono caelesti, quod est ultimum, seu extremum regni caelestis; etiam per `placentas' significatur bonum amoris in genere apud Jeremiam, Filii (x)colligunt ligna, et patres accendunt ignem, mulieres depsunt massam ad faciendum placentas Melecheth {12} caelorum, et ad libandum libamina diis aliis, vii 18, xliv 19;

`facere placentas Melecheth caelorum' est colere ex bono amoris caelestis diabolum, et `libare libamina diis aliis' est {13} colere ex veris fidei Satanam, nam per `Melecheth caelorum' significantur qui in inferno geniorum sunt', et per `deos alios' qui in inferno malorum spirituum, de quibus videatur n. 5977, 8593, 8622, 8625; qui in inferno geniorum sunt, simul sumpti vocantur diabolus, qui autem in inferno malorum spirituum vocantur satanas. [7] Bonum autem amoris spiritualis significatur per `placentas' apud Hoscheam, Ephraim factus est placenta non conversa, (x)vii 8;

sed `placenta' ibi exprimitur {14} alio (x) nomine in lingua originali, quae {15} significat bonum amoris spiritualis; `placenta non conversa' est cum externus homo regnat super internum {16}; cum hoc fit apud hominem, est ordo inversus, nam tunc externum imperat (c)ac internum servit; `Ephraim' est intellectuale Ecclesiae, quod illustratur et afficitur cum recipiuntur vera (c)et bona fidei, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267. @1 i ejus$ @2 i in mundo$ @3 mundus$ @4 i in$ @5 ac volunt habere$ @6 i homo$ @7 cogitationumque$ @8 illum$ @9 et$ @10 i medium T$ @11 i azymorum$ @12 Heb [ ] (melekheth) is the construct state of [ ] (hammalkah) = the queen; in n. 4581 rendered reginae$ @13 pro$ @14 vocatur$ @15 quod T$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church