Brief Exposition (Stanley) n. 108

Previous Number Next Number See English 

108. Quod Romano Catholici possint in Novam Hierosolymam, hoc est, Novam Ecclesiam, prae Reformatis introduci, est CAUSA PRIMA, quia Fides justificationis per Imputationem meriti Christi, quae est fides erronea, et non potest una esse cum fide Novae Ecclesiae, n. 102 ad 104, apud illos est obliterata, imo prorsus obliteranda; Reformatis autem insidet illa sicut insculpta, quia est principalis Ecclesiae illorum. CAUSA SECUNDA, quia apud Romano Catholicos est idea Divinae Majestatis in Humano Domini, plus quam apud Reformatos, ut manifeste patet ex sanctissima veneratione Hostiarum. CAUSA TERTIA est, quia illis sunt Charitas, Bona opera, Paenitentia, studium novae vitae, Essentialia salutis, et haec etiam sunt Essentialia Novae Ecclesiae; aliter vero Reformatis, in sola fide confirmatis, apud hos eadem illa non ut essentialia nec ut formalia ingrediuntur fidem, et inde nihil conferunt ad salutem. Illae tres Causae sunt, quod si Romano--Catholici adeunt Ipsum Deum Salvatorem non mediate sed immediate; et quoque si binas Species in Sacra Eucharistia sortiuntur, prae Reformatis illis fidem vivam loco fidei mortuae recipiant, et ad portas Novae Hierosolymae seu Novae Ecclesiae a Domino per Angelos ferantur, et cum gaudio et jubilo introducantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church