Divine Love and Wisdom (Ager) n. 116

Previous Number Next Number See English 

116. Sed quomodo hoc fit, quod Angelus percipiat et sentiat ut suum, et sic recipiat et retineat, cum tamen non ejus est, nam supra dictum est, quod Angelus non sit Angelus a suo, sed ab illis quae apud eum sunt ex Domino, nunc dicetur; res in se talis est; est apud unumquemvis angelum Liberum et Rationalitas; haec duo sunt apud illum propterea ut receptibilis amoris et sapientiae a Domino sit; sed utrumque, tam Liberum quam Rationalitas, non est illius, sed est Domini apud illum; at quia illa duo intime conjuncta sunt vitae ejus, ita intime ut dici queant vitae injuncta, ideo illa apparent sicut propria ejus; ex illis potest cogitare et velle, ac loqui et agere, et quod ex illis cogitat, vult, loquitur et agit, apparet sicut a se: hoc facit reciprocum, per quod conjunctio. [2] At usque quantum Angelus credit, quod amor et sapientia sint in illo, et sic vindicat illa sibi ut sua, tantum non est Angelicum in illo, et inde tantum non est conjunctio ejus cum Domino; non enim est in veritate; et quia veritas cum luce coeli unum facit, tantum non potest esse in coelo; ex eo enim negat, quod vivat ex Domino, et credit quod vivat ex se, consequenter quod Divina essentia illi sit; in illis duobus, Libero et Rationalitate, consistit vita, quae vocatur angelica et humana. [3] Ex his constare potest, quod Angelo sit reciprocum propter conjunctionem cum Domino, sed quod reciprocum in sua facultate spectatum non sit ejus sed Domini: inde est, si reciproco illo, a quo percipit et sentit sicut suum quod est Domini, abutitur, quod fit appropriando illud sibi, quod decidat ab angelico. Quod conjunctio reciproca sit, docet Ipse Dominus apud Johannem, Cap. XIV:20 ad 24, Cap. XV:4,5,6: ac quod conjunctio Domini cum homine, et hominis cum Domino, sit in illis quae Domini sunt, quae vocantur verba Ipsius, Joh. XV:7.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church