Divine Love and Wisdom (Ager) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. Quoniam talis Unio Amoris et Sapientiae* ac Sapientiae et Amoris est in Deo Homine, est Divina Essentia una; Divina enim Essentia est Divinus Amor quia est Divinae Sapientiae, et Divina Sapientia quia est Divini Amoris: et quoniam talis unio illorum est, ideo etiam Divina Vita est una: Vita est Divina Essentia.** Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sint unum, est quia Unio est reciproca, ac unio reciproca facit unum. At de unione reciproca alibi plura dicentur. * Prima editio: Sapientiae, ** Prima editio: Essentia (absque interpuncto)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church