2229. Quod advolent spiritus, sicut aquila, ut legitur de gentibus
Cum legeretur Deut. XXVIII: 49 quod gens advolat sicut aquila, recordatus sum eorum quae saepe contigerunt, quod nempe spiritus sistantur momento, et sic quasi advolent, quamvis essent e longinquo, ac "a fine terrae," ut legitur, nam ubicunque sunt in terrarum orbe, sistuntur illico ut praesentes, imo quidam proxime, ad aurem, ad tergum, intus in corpore, sic ut citissime adsint, et proxime, ubicunque vixerunt in orbe, imo qui in aliis telluribus, nam fallacia sensus est, quod prope, et proxime, sicut a visu et auditu constare potest, tum [ex eo,] quod spatium non sit in spiritualibus, sicut nec tempus; cum nec spatium sit oculo inter se et solem, qui appareret sicut in oculo, nisi obvia id manifestarent, et cognitio, quod intercedat spatium, de iis cum spiritibus quandoque loquutus sum, qui ex apparentia voluerunt concludere praesentiam, nec facile credere quicquam, nisi sicut apparet, cum tamen indefinitae fallaciae sensuum sint, quae nisi discuterentur, nusquam veritas prodire potest. 1748, 7 Junius.