Spiritual Experiences (Buss) n. 2231

Previous Number Next Number See English 

2231. De Effectu cantus in spiritus

Iterum dabatur scire, quem effectum {1} cantus haberet in spiritus, et quidem adhuc interiorem quam prius [2090, 2108], nam non eorum corpora mulcebantur {2}, sed ideae eorum, quod idea spirituali videre mihi dabatur, nam dulcedo cantus injungebatur mirabiliter ideis eorum, et quoque eorum, qui volebant resistere, indignati prius, sed usque succumbebant, sic ut se diffunderet per eorum ideas, proinde in eorum cogitationes, inde in tantum molliebantur, ut quasi in exstasin laberentur, nam silentium et quies facta, dicentes prius, quod nusquam talem dulcedinem perceperint, et quod non crediderint talem dari; videbantur mihi in soporem dulcem lapsi, a quo adhuc non expergefacti, quidam expergefacti dicebant, quod in gaudio coelesti fuerint, sicut qui e dulcissimo somnio, talis est effectus cantus, quum a Domino conceditur infundi spiritibus. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. effectus$ @2 ms. mulciebantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church