2234. Quod nullo negotio sed facillime universum a Domino gubernetur
{1} Erant circum me perplures spiritus et angeli, forte ad millia, quibus ad vivam experientiam ostendebatur, quam facile universum a Domino gubernatur, concedebatur mihi, quod per cogitationes influerem, et sic quasi gubernarem eos, qui circum erant, ac erat una solum cogitatione, cum ejus variatione, omnia et singula disponebantur sicut ad nutum, tam ad dandum aliquibus felicitatem, quam ad alia, et variandum secundum ea, quae cogitavi; similiter unicuique spiritui, qui mecum in societate erat, etiam spiritibus remotioribus suo modo; inde potuimus scire, quam facile omnia et singula a Domino ordinantur {2}, qui in supremo est, ita in intimis, intimioribus, et interioribus, quod spiritus et angeli non potuerunt non confirmare; nam quidam dubitant, ex eo, quod multitudo tam ingens in eorum ideis obversatur, et tanta varietas, quibus responsum quoque est, quod ex ideis inferioris hominis ita ratiocinentur, ubi ita apparet, sed ab intimis, sicut a centris omnis quasi ambitus facillime et nullo negotio regitur; aliter ab iis qui in peripheriis constituti sunt, et qui ratiocinantur ab ideis, quae sunt in peripheriis, quibus ea obscuriora apparent, quo plus a centro sunt. 1748, 7 Junius. @1 2233 deest$ @2 ms. ordnantur$