2240. Quales sunt, et quae poenae eorum, qui dote innenii multa pollent, et solum iis student, quae {1} inserviunt perversioni hominis {2}
In somno visus mihi eram esse in navi, cum aliis, e qua cum {a} in terram ascendi, in altiori et altiori loco, super montem spectantem ad mare, stare, et vidi infra navem istam a gubernatore, voluntario circumagi, et quasi tunc essent ei equi praemissi, in gyros et vortices dirigebat navem, studio ut perirent, qui in navi, post tales gyros tandem infra aquas direxit equos, sic ut submergeretur is, cum iis qui intus, erat vir, virgo et infans in navi, de quibus tunc cogitavi, et aliquantisper misertus. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ @2 ms. homini$ @a h.e. et cum ex ea$