2243. Postea percepi et audivi quod nauclerus iste, qui voluntario circumducebat navem cum equis in profundum, ut submergeret eos qui intus, quod misere erat a pluribus spiritibus distortus, et quoad omnia ejus corporea ita dilaniatus, ut vix quicquam cohaereret, hoc fiebat actualiter, cum ingenti dolorr ejus, sic ut nihil nisi laceratum omne videretur.