2256. De quodam sermone cum Judaeis
Cum discederent, aliquantum longinque, versus Hierosolymam spurcam, quidam Judaeorum primores, lamentantes quod discederent, nam cupiunt adesse, loqui, et machinari, tandem, ut solitum est isti genti, machinati sunt, ut mihi quoddam dicerent, quod tamen erat figmentum, dicebantque, quod invenerint Judaeum quendam {1}, qui similiter {2} cum iis loquitur, et quod is iis dicat, (loquuti undulando sicut e longinquo) nunc nosci {3} eorum Messiam, qui ducturus eos in Palaestinam miraculis majoribus, quam Moses; sed respondere iis dabatur, num is victurus in aeternum, sicut praedicitur a Domino, de Messia [Jes. IX: 6-7, Mic. IV: 6-7; cf. Ps. XXI: 4]; ad hoc nesciebant quid dicerent, et diu consultabant, nescientes quid responsuri, quin homo; consultationes eorum, quomodo responderent, non audivi, sed murmur inter se, aliquamdiu; tandem respondebant, quod victurus in aeternum, cogitantes quod Deus conservaturus vitam ejus in aeternum; sed tunc iterum iis regerere {4} dabatur, num etiam reliqui Judaei, victuri in aeternum, (2257.) si enim ii morerentur post aliquos annos sicut reliqui, quid lucri haberent a Messia suo? nam nihil est, nisi quod aeternum, reliquum omne {5} quia temporale et momentaneum, est nihil, quod exspirat et fit nihil; respondebant, quod morituri, sed messias iste usque recturus eos in altera vita, quia docturus eos, quod sit altera vita, et persuasurus: nunc iterum eis dicere dabatur, num messias is sicut Esaias dicit, et alii prophetae, tam humilis fieret, et contemtus, et super pullo asini [Jes. LIII: 3, Sach. IX: 9, Matth. XXI: 5, Joh. XII: 15]; vel an magnificus: annon exscinderetur, ut propheta dicit [Jes. LIII: 8], praeter alia quae prophetae dicunt; tandem cum ulterius non scirent quid fingerent, dicebant, quod fieret cum eo, sicut prophetae dicunt; dicentes, quod aliter respondere nequeant, nam quod venturus, ex prophetis habent. 1748, 9 Junius. @1 ms. quendem$ @2 ms. simiter$ @3 ms. ms. nunc nosi sed J.F.I. Tafel num novi: "novi pro noli"$ @4 imperfectum in ms.$ @5 ms. omni$