2268. Verbo, unaquaevis idea et unaquaevis perceptiuncula et affectionis minimum in suo ordine est, seu habent suum ordinem, ex communi, qui influit; quod incredibile non potest non esse unicuique, sed usque est veritas, nam alioquin homo, spiritus, angelus, ne quidem minimam ideam habere potuisset; quod per manifestam experientiam, mihi ostensum est, et confirmatum ab iis, qui in sphaeram istius lucis, sublati sunt.