2279. Ex iis mihi quoque constare potuit, quod tales spirituum obsessiones hodie, non similiter agere possint in homine, qui in fide, scilicet semet non insanum gerere [possit], et talis esse, quales prophetae veteres, qui impotes sui erant, sed quod usque similiter potuerit possideri a spiritibus, et nihilominus sui juris esse, nempe sui intellectus, et suae voluntatis, nam qui in fide in Dominum, non possideri possunt a spiritibus quoad suam {1} facultatem cogitandi, agendique. 1748, 11 Junius. @1 ms. ejus$