Spiritual Experiences (Buss) n. 2285

Previous Number Next Number See English 

2285. Quod particularia nequaquam auferri queant in coelos, nec ab iis intelligi

"Particularia" sunt cujusvis linguae voces, sunt nomina virorum, urbium et similium, quae in Verbo Domini sunt, ea nequaquam auferri possunt in coelos, nam {1} sunt finitissima, ita ideis eorum nequaquam convenientia, quare [in coelis] solum significationes eorum; loquela angelorum nec est vocum, nominum, et talium, quae particularia sunt, imo non intelligibilis spiritibus, quia modo res continet, quas loquela vocum involvit, nec angeli potuerunt me loquentem intelligere, nisi per medios spiritus, per quos ideae particularium transferrentur {2} in universales, et rerum significationes; nec talis memoria angelorum est, nempe memoria idearum (2286.) corporearum et mere materialium, quae cum eorum indole nusquam congruunt, sunt talia longe infra seu extra eos; ex quibus satis constare potest, quod per voces et nomina in Verbo Domini, non intelligantur particularia, a quibus sensus literae, sed interiora, quae angelica, proinde spiritualia et coelestia, sic Divina. Quare si quis per Mosen, Aharonem, Abrahamum, Isacum et Jacobum, intelligit personas, minime ab uno angelorum intelligeretur, angeli enim dum [ea] in coelum intrant, talia {3} prorsus oblivioni {4} apud eos dantur, nam induunt ideas spirituales et coelestes, ita universales et res significantes. 1748, 10 Junius. @1 ms. coelos; nam$ @2 ms. transferentur$ @3 ms. talium$ @4 in ms. oblivisc in oblivioni emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church