3598. Exinde constat, quod mundus qui Christianus vocatur talis fere est ut antediluvianus dolosus, invisibiliter et incognito agens, et quidem ex persuasione paene simili, quare vita eorum est similis, nempe vita hyemis: tum quod mundus qui Christianus vocatur, in eo antediluvianis pejor sit, quod adulteria pro nihilo aestimant; et cum adulteria pro nihilo, sequitur, quod nihil quod audit amoris, et societates perdere cupiant, quia iis contrarii; praeter quod crudeles sint, adulteria quoque hoc secum habent; nam modo actualitas una adest, in crudelitatem proni sunt: sicut qui Italiae, ubi etiam monachi se insinuant apud uxores prae aliis, qui quod crudeles sint, immo ex vindicta crudelissimi, satis constat. 1748, 17 Oct.