3602. Quod objectiones contra cognitiones fidei non faciendae Loquutus cum spiritibus, de iis qui objectiones formant contra fidei cognitiones, quod hoc indicium sit, quod dubitent, et quod negent, quare nullae objectiones debent formari, quia eae sunt dubia et negationes; nam objectionibus impleri possunt mille libri, quare solum confirmationes assumendae, quae insinuantur, tales sunt in coelo, quod solum confirmantia ament, et objectiones rejiciant, tum quia indefinitae sunt [veritates], et vix aliquae possint sciri, ne quidem quae in infima natura. N. 1748, 17 Oct.