Spiritual Experiences (Buss) n. 4001

Previous Number Next Number See English 

4001. De memoria spirituum Si spiritus gauderent memoria corporea, nullus spiritus potuisset esse apud hominem, sic moreretur, nam binae memoriae simul agentes non possunt dari, nisi adimerent homini ejus memoriam, et ex sua cogitarent, et simul tunc loquerentur, sicut obsessi; et praeterea nulli spiritui concessum est docere hominem, proinde non ducere, nisi ex cupiditate, sed Dominus Solus vult docere et ducere hominem, quod nusquam fieret, si aliquid memoriae corporeae esset spiritui. 1748, 19 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church