Spiritual Experiences (Buss) n. 4037

Previous Number Next Number See English 

4037. De emendatione in altera vita Cum homo in vita corporis est, reformari potest, nam tunc gaudet memoria corporea, in cujus vasis seu ideis fundantur ideae interiores, sic ut planum idearum, in quibus terminatur ordo, praeparatur; quae ideae seu quae vasa, a Domino praeparantur vario modo, per connexionem talium, quae cum aliis ideis memoriae corporeae conveniunt, sic ut dum una excitatur, alia propinqua et affinis possit produci, et sic in bonum flecti, tum per dissipationem plurium idearum, ut plures sint, nam communia primum introducuntur, tunc particularia, et sic particularium particularia, quae nexum habent secundum dispositionem Domini, nam dantur nexus sicut consanguinitates, et affinitates in quacunque idea simplici et magis in composita; ita cum iis, quae sunt cognitionum fidei, ad quas spectent, ita flectuntur ideae a Domino; accedunt tunc confirmantia, quae omnia in memoria corporea, ubi etiam cognitiones fidei; ita secundum nexum a Domino dispositum; praeter alia perplura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church