Spiritual Experiences (Buss) n. 4041
4041.
Quod nihil ex se Spiritus dolosos supra caput per solam cogitationem et ejus circumductionem ducebam ad loquendum, quod putabant prorsus a semet, tametsi non erat conforme eorum
naturae, usque putabant esse ex se, sicut, quod non faceremus ita, quia non succedit, et reputaremur ut insaniae, ea dicebant ex semet, sic ut non aliter scirent quam postea, cupiditas et persuasio non
apparebat, sed forte insufflabatur, ut solet; erat sola cogitatio, hoc est sola vasorum memoriae directio, quae faciebat ut loquerentur sicut a se, ita constabat, quomodo agant subjecta ad loquendum,
per solam cogitationem, quam sequitur subjectum et eloquitur, ostensum hoc ab aliis, qui ducebant quoque dolosos ad loquendum, dicebat [unus] quod modo cogitaret, sic loquerentur sicut cogitat, sed
unde cogitatio sua venit, non nosse se dicebat.
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church