Spiritual Experiences (Buss) n. 4050

Previous Number Next Number See English 

4050. De Persuasionibus Sunt binae vitae, nempe persuasionum, et vita cupiditatum, distinctae hodie apud genus humanum, qui putant salvari posse hominem per solam fidem, sic vitam ex qua salventur, separant a vita corporis, sicut cogitationem a voluntate, quae est species simulationis, quod cogitare possit aliter et per cogitationis vitam salvari, et vivere aliter; sic cogitationis vita esse in coelo, et vita voluntatis in mundo, quae vitae usque non separandae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church