4055. Quomodo incurrunt in poenas Perceptum, quod illico ac spiritus, ruit vel ruere conatur extra ea, quae actualitate sibi comparavit in vita, nempe in majora mala, ne acquirat sibi magis ex actualitate in altera vita, quod illico tunc incurrat in poenam: observatum hoc quoque apud draconem [253, 2967-68, 3075] : sic ut poena sit illico, dum ultra tendit. 1748, 23 Nov.