4057. De cupiditatibus Miratus sum, quod dolosi, sirenes, adulteri, mali, in tanta sint notitia et scientia malum infundendi et faciendi, sic ut non potuerim non mirari, unde talis et tanta, cum tamen norim, quod in vita corporis, nihil tale sciverint, sicut dolosi quod influant dolosissime in omnia cogitationis et affectionis et pervertant, quod sirenes et adulteri, talia magica sciant, qualia nusquam in mundo nota sunt, et tamen cum in alteram vitam veniunt, in iis sunt, tanquam ex vita corporis artes et dolos tales similes traxerint, sed perceptum est, quod qui in cupiditate, quaecunque sit, inque ejus jucunditate, proinde in ejus vesano amore, quod quantum est, tantum novit omnia, quae istius amoris vesani sunt, omnes mali ejusdem generis et plurium conspirant et insufflant, et quia talis est, non scit aliter [quam] quod sciat, vita cupiditatis id secum habet, nam qui in cupiditate seu in amore vesano, is est in scientia talium, etiam dum excitatur ab aliis: quare quantum est in vita cupiditatum, tantum est in scientia eorum quae sunt cupiditatum, inde in altera vita tanti doli et tantae malitiae.