4063. De influxu maximi hominis Perceptum, quod quivis scire possit, quod totus homo contineatur ab atmosphaeris, aere et aethere, et quod sursum ejus percipiatur, quia gravitat aether in omnes minimas partes corporis, versus centrum; ita non homo potest consistere, absque atmosphaerarum pressione, sic non in forma sua teneri: constat quoque quod oculus prorsus formatus sit secundum omnes modificationes aetheris, et quod auris secundum omnes modificationes aeris, et quod ita oculus et auris nexum et correspondentiam habeant cum aethere et aere, alioquin non tales esse possent, ita secundum ea existunt et subsistunt, et per ea moventur aut modificantur, sunt oculus et auris vires passivae seu recipientes, et aether et aer vires activae seu agentes; ita possunt atmosphaerae istae influere, et operari, et sic possunt organa ista