4067. Quid nihil esse Perceptum, cum dolosissimi supra caput, loquerentur inter se, etiam volentes me perdere, sed dicebant, quod non possent, quia nihil est, et si aliquid esset, quod possent, perceptum tunc, quod aliquid esse, ut proprium quid, quod erat tunc quod id possent aggredi et perdere, ita repraesentatum, et quod tunc dolosissimi possent in id jus habere, at cum repraesentaretur, quod nihil essem, tunc iis videbatur nullam potestatem habere in id quod visum sic, ut nihil, nam non haberent aliquid quod aggrederentur: ita tutus est, qui in veritate fidei nihil se credit. 1748, 25 Nov.