4071. Postea visi separati a parentibus suis, erant non contenti quod ibi essent, secedere volentes, ex causa, quia separarentur, inde concludi potuit, quod quoque animo elato. # # # # # # # # Postea ostensum est qualis proles adhuc sequens, et quomodo Ecclesia perversa, per influxum in faciem dextram, quae concentrabatur ad oculum dextrum, ubi affectiones, et circumtorquebatur ad dextrum et sinistrum; nam vita eorum affectionum versa est in vitam cupiditatum. Ecclesia antiqua servavit suum axem, qui erat Noachus, at caeteri ita repraesentati sunt, et vagati in varias cupiditates, non erant in regna collecti, sed in familias et gentes, quae familiae et gentes ita recesserunt a bono, et sic a vero.* * haec paragraphus ad imam paginam scripta, primum numerum 4078 tulit, qui serius in 4071 emendatus est, quare etiam 4078 desit