4082. De adulteris Sunt adulteri, qui insidiantur per amorem conjugialem, et per amorem erga infantes; talis apud me fuit, qui voluit in occulto esse, timens ne aliquis adesset, surgebant ex humo antrorsum circa Gehennam, sicut quoddam aereum inconspicuum, is sibi removere videbatur fascias, quae ei objiciebantur, continuo removendo, quo significabatur, quod sic removere studuerit obstacula, ut potuisset venire in tales domos, ubi pulchrae uxores: postea exibat e corpore suo, ut niveus, parvus, sicut interius ejus esset, et veniebat ad me, quo significabat, quod indueret innocentiam, ut nemo quid tale de eo suspicari posset; veniens ad me, demissus infra, versus lumbos, ubi se flectebat circum utrosque lumbos, et quidem circum interiores partes, quae significant castum amorem conjugialem, tum per pedem, et quidem in quendam flexum spiralem, quo significabat quod se insinuare vellet per talia quae iis dulcia essent: et cum pergebat pergendo magis inconspicuus factus, usque ut vix posset percipi, quo significabatur phantasia ejus, quod prorsus vellet latere coram marito quod talis esset,