Spiritual Experiences (Buss) n. 4091

Previous Number Next Number See English 

4091. De vinculis Ab adultero, de quo prius [4082 ff.], dictum quod nequaquam esse posset in sphaera spirituum, qui in amore conjugiali fuerunt, quin angeretur, et sicut comprimeretur; dixit quoque, quod nequaquam desistere posset, exinde perceptum est, quod qui semel actualitate tales aut aliter mali facti sint, sicut fures, postea nequaquam possint desistere, et quod actualitas continua quaedam sit in cogitatione, et eum excitet ad talia facienda, et quoties actualitas recurrit, toties aliquid addit, usque ad naturam, et usque ut ne quidem curet tantopere vinculum externum, hoc secum habet frequens actualitas, quare postea nec est vinculum externum; perceptum quod talia nusquam tollantur, nisi per vinculum conscientiae, ita per seriam poenitentiam, ut fidem accipiant a Domino. 1748, 27 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church