Spiritual Experiences (Buss) n. 4109

Previous Number Next Number See English 

4109. De iis quae in altera vita Observatum et insinuatum, quod quicquid homo in vita corporis fecerat, hoc redeat in altera vita, sunt enim perpetuae statuum mutationes, in quas introducuntur, sic ut nullus status sit, qui in vota corporis, qui non redeat, ita odia et caetera, quaeque non solum fecit, sed quae cogitavit; et quidem quae ab infantia sua ad ultimum suae vitae, ipsae personae, contra quos odium habuit, sive apertum, sive occultum, etiam tunc momento in personis adsunt, ita tunc in lamentabiles status aguntur: at quod observandum, qui mali fuerunt, quod omnia eorum mala facta et cogitata redeant ad vivum; at qui boni et qui in fide, non ita, sed status omnes boni, amicitiae, et amoris cum summa jucunditate et felicitate. 1748, 1 Dec. Experientia quod malus mos apud me esset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church