4121. Quod omnia et singula Verbi sint vasa Quae sunt Verbi, in sensu literali, sunt vasa communissima, et quidem tam communia, et quidem communissima, ut eis insinuari queant coelestia et spiritualia, bona et vera, innumerabilia, sunt deformia, quia communissima, sed quia homines tales sunt, ut ex sensualibus solum sapiunt, nec scire volunt, quam corporea, et communissima, talia vasa sunt; sicut quod omne malum a Domino [cf. Jes. XLV: 7], cum ne ullum quidem ne minimum malum, sed quia homo vult ex corporeis et ex caligine sapere, ideo, confirmatur sic quod Dominus regat, provideat omnia, sic qui simpliciter absque ulla restrictione credit, quod nihil non est Domini, sic1 ut Solus sit, Qui omnia agit, is potest in tali opinione manere, similiter quod Dominus tentet hominem, et perplura alia; at usque eisdem vasis applicari possunt