4123. De revelatis Spiritus sunt, qui non volunt ut aliquid de revelatis dicatur, sed iis dictum quod ea loco miraculorum sint, et quod absque iis, nec sciunt quod talis liber sit, non emunt, non legunt, non intelligunt, non afficiuntur, non credunt, verbo ignorant, nec quicquam volunt audire de interioribus Verbi, quae ut phantasias putant; aliqui docti solum, quorum maxima pars rejiceret. 1748, 9 Dec.