4126. De simiae facie Apparuit mihi facies simiae, et dicebatur, quod tales sint, qui omnia quae aliorum, sibi applicant, ut eos fallant, in altera vita possunt assimilare quemcunque, et ejus ideam non solum sed imagines loquelae et alias sistere, et quicquid alicui favet. 1748, 11 Dec.