4133. Quod quae scribuntur apparitura sint ut hypothetica cum maculis Visus in somnio sum esse in magno convivio, tandem in cilicio candidissimo, sed quia absque veste, pudebat me, ideo exibam, ut induerem vestem, vetitum vestem grisee nigram, aliam dedi servo, ut stella sopor*, eam mihi induebam, erat coloris liusguhl**, cum manticis longis, et in dextra maculae, evigilatus, loquutus sum cum antiquissimae [Ecclesiae] posteritate supra caput de somnio, quid significaret, quae putabat, non ita confirmanda esse, locis parallelis, sed si nuda, foret ut in cilicio albissimo, at confirmata tot dictis, sicut in veste ista; sed dictum et ostensum variis, quod oporteat ita esse, nam talis est hodie mundus, ut vestem istam talem praeferat multum cilicio tali; ostensum quod color vestis liusguhl significaret hypotheticum. * h.e. stalla sporo = deponeret inter quisquilias (verba suecica) ** = flavi candidi (vox suecica)