4137. Quomodo se habent mala et falsa Quicquid usquam a proprio angelorum, spirituum et hominum fluit, est malum et falsum, nusquam aliquid nec minimum boni et veri producere possunt, quantum relinquuntur sibi tantum mali et falsi producitur, ideo tantum infortunii, si non apparet in praesenti, usque successive et postea; quantum a Domino, tantum boni et veri, quia Dominus est Bonum et Verum; inde constare potest, unde mala et falsa; nam utcunque volunt mali bona facere, non possunt; ita in genere omnia et singula. 1749, 11 Jan. Hoc perceptum est manifeste, quod ita sit.