Spiritual Experiences (Buss) n. 4143

Previous Number Next Number See English 

4143. De materialibus vocum Accidit, cum desumerem aliquas voces ex collectione mea, ut insererem iis quae scriberentur, et solum unam vocem ex iis desumerem et insererem, quae non in memoria mea, tunc fiebat mutatio spirituum, alii spiritus successerunt, et alii conquesti sunt multum et satis lamentabiliter quod sic non adesse queant, sed quod abigerentur, quod mihi peregrinum obvenit; causa erat, quia spiritus successerunt, qui vocibus indulgent, seu materialibus loquelae, et priores solum cogitationibus, ita ab experientia discere datum, quod non simul possint esse illi spiritus et hi, ex sphaera iis contraria, nam qui materialibus Verbi inhaerent adimunt illis qui cogitare solum volunt, facultatem cogitandi; sed spiritus angelici removebant, quia illi intra sphaeram cogitationis sunt, et sic regunt cogitationis interiora; at spiritus voluerunt regere etiam cogitationis exteriora, quod sic iis nunc ademptum est, quia persuasionibus agunt. 1749, 17 Febr. Exinde constat quod spiritus rationales non possint simul esse cum spiritibus scientificis, et quod prorsus distincti sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church