4146. Quod angelorum loquelae cadant in repraesentationes quales in Verbo Aliquoties ostensum in somnio, quod angeli spirituales inter se loquuti de eo, quod non a me scripta sint vera, seu similia alia, tunc in somno visus sim mihi scortari, imo adulterari, ita in somniis repraesentatum est quod loquuti; ex his et aliis talibus et similibus, constare potest, quod loquelae angelicae cadant in tales repraesentationes, quales sunt in Verbo, imo in tales voces quae sunt ibi; quod confirmatum quoque, per id, quod quia datum nosse id, et post somnium tam infestum id cogitavi, et ii tunc agnoverunt.