4154. De societatibus Societates in altera vita dantur omnium quaecunque in cogitationem hominis usquam venire possint, et in ejus concupiscentias; quod in cogitationes, sit exemplum, dum cogitabam de aliqua re, quae non detegebatur, sed occultabatur in Verbo, de Arca Noae, tunc fuerunt societates, 1) qui nihil aliud [versabant quam] num detegendum, 2) num veritas sit, 3) num possit propalari. Hi maximam partem constituebant, num sit, tum num ita sit, qui permultae societates erant, ut primum in hoc num ita sit, tunc extravagabantur in innumera, sic ut errarent solum in extremis, quale sit non intrabant: erant societates eorum perplures, quae dissipabantur nam impediebant videre quid sit, haerebant ubivis in hoc num sit, et cum in eo num ita, usque in num sit, et num sit ita, quare errabant ut furiae in extrema cute. 4) Erant societates permultae quae ex proprio conjecturant, una ita, altera ita, longa serie. 5) Sunt societates quae non volunt ut veritas detegatur, quaedam ex indignatione, quod non possint esse supremi, quidam ex immisericordia, quidam ex desidia, quidam ex eo ut velint ut alii inquirant cum suo labore, quia ii cum suo labore; alii qui [volunt] ut teneatur in tentatione, absque alio fine quam tentationis, ut homo seu spiritus desperet, indignetur, irascatur, et praecipitetur in omne erratum et insanum, cum quibus loquutus quod talis finis sit diabolicus, cum nihil [sic] determinat tentationes, ad quendam usum, et plura alia de fine, alii prorsus aliter. 6) At boni volunt veritatem scire, volunt docere, volunt ut aperta sit omnibus, nihil plus desiderant, quam expectorare quicquid sciunt, et liberare a tentatione et malo inde; ita sunt innumerabiles societates. 1749, 26 Febr.