4156. Amor conjugialis Amor conjugialis repraesentabatur ibi fere ubi Paradisiaca, per auras adamantinas, sicut ex rubinis seu pyropis scintillantes, erant quidam ibi, qui parum cogniti mihi in vita eorum corporis, quibus cum repraesentabatur ita amor conjugialis, ex delitiosa amaenitate admirantes, dicebant quod nusquam idea aliqua possit cogitari, tantae delitiae, talis vita adamantina, ut dictum, et plurima quae nusquam edici possunt, ad delitium animi intimum, talis repraesentatur amor conjugialis ibi: cum illo dein loquutus, quod amor conjugialis, ex conjugio coelesti, ita ex Domino, ac Ipsius Misericordia erga genus humanum, sit principalis et fundamentalis omnium amorum, in quos societates coelestes distinctae sunt: qui miratus quod humanum genus id nesciat, et parum curet. 1749, 1 Martius.