Spiritual Experiences (Buss) n. 4159

Previous Number Next Number See English 

4159. De visu spirituum Ex multis constiterat, quod visus spirituum inter se sit exquisitus, ita ut nusquam aliud autument quam [quod] prorsus videant alios, imo semet, etiam quod tactus: exempla sunt multa, sicut dum fui in statu isto quod prorsus viderim et tetigerim spiritum, ita quasi in statu vigiliae, cum omni sensu visus, auditus, et tactus. Etiam spiritus fassi multoties, quod se videant, vestes, corpus, manus manifeste: quod repraesentativa videant sicut in summa luce, ut multoties cum mihi datum iis repraesentare, ita acute, ut singula viderint, imo qui in sphaera interiore ex sola cogitatione communi, in qua plura, quae viderunt, praeter quod viderim eos vicibus plus quam mille, ut putem, eorum facies, eorum corpora, repraesentativa sicut in luce diei; etiam in domiciliis, etc. etc. 1749, 5 Mart.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church